monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 68, 1
Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate nostri Cissam usque venisses: et homo Pannonius, id est, terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus , et Aegei atque lonii subire discrimina. Et nisi te pius fratrum retinuisset affectus, voluntatem opere complesses. Habeo itaque gratias, et in acceptum refero. In amicis enim non res quaeritur, sed voluntas. Quia alterum ab inimicis saepe praebetur: alterum sola caritas tribuit. Simulque obsecro, ne imbecillitatem corporis quam sustines, de peccato tibi existimes evenisse. Quod quidem et Apostoli suspicantes de eo qui natus erat caecus ex utero, interrogantesque Dominum Salvatorem: Iste peccavit, an parentes eius, ut caecus nasceretur, audiunt: Neque hic peccavit, nec parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei in ipso . Quantos enim cernimus Ethnicos atque Iudaeos, haereticos, atque diversorum dogmatum homines volutari in coeno libidinum, madere sanguine, feritate lupos, rapacitate milvos vincere; et nihilominus flagellum non appropinquare tabernaculis eorum , nec eos cum hominibus verberari: et idcirco superbire contra Deum, et transire usque ad coelum os eorum. Cum sanctos e contrario viros, sciamus aegrotationibus, miseriis et egestate torqueri, qui forsitan dicunt. Ergo frustra sanctificavi animam meam, et lavi inter innocentes manus meas . Et statim se reprehendentes aiunt: Si narravero sic, ecce nationem filiorum tuorum reprobavi . Si caecitatis causam putas esse peccatum, et id Dei inferre iram, quod crebro medici remediantur, insimulabis Isaac, qui in tantum lucis istius expers fuit, ut etiam cui nollet, errore deceptus benediceret . Referes crimen in Iacob, cuius caligaverat acies, et cum interioribus oculis, et spiritu prophetali longe post futura prospiceret, et Christum cerneret de stirpe regia esse venturum, Ephraim et Manassem videre non poterat . Quid inter reges Iosia sanctius? Aegyptio mucrone interfectus est . Quid Petro, quid Paulo sublimius? Neronianum gladium cruentarunt. Et (ut de hominibus taceam) Dei Filius sustinuit ignominiam crucis: et tu putas beatos, qui felicitate istius saeculi et deliciis perfruuntur? Magna ira est, quando peccantibus non irascitur Deus. Unde et in Ezechiele ad Ierusalem, Iam, inquit, non irascar tibi, zelus meus recessit a te . Quem enim diligit Dominus, corripit ; Et, castigat omnem filium quem recipit . Non erudit pater, nisi quem amat. Non corripit magister discipulum, nisi eum quem ardentioris cernit ingenii. Medicus si cessaverit curare, desperat. Quod si responderis: quo modo Lazarus recepit mala in vita sua , libenter nunc tormenta patiar, ut futura mihi gloria reservetur; Non enim vindicabit Dominus bis in idipsum . Iob vir sanctus et immaculatus, et iustus in generatione sua cur tanta perpessus sit ipsius volumine continetur.